interim fames omnem terram vehementer premebat
consumptisque cibis quos ex Aegypto detulerant dixit Iacob
ad filios suos revertimini et emite pauxillum escarum
respondit Iudas denuntiavit nobis vir ille sub
testificatione iurandi dicens non videbitis faciem meam nisi
fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum
si ergo vis mittere eum nobiscum pergemus pariter et ememus
tibi necessaria
si autem non vis non ibimus vir enim ut saepe diximus
denuntiavit nobis dicens non videbitis faciem meam absque
fratre vestro minimo
dixit eis Israhel in meam hoc fecistis miseriam ut
indicaretis ei et alium habere vos fratrem
at illi responderunt interrogavit nos homo per ordinem
nostram progeniem si pater viveret si haberemus fratrem et nos
respondimus ei consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus
numquid scire poteramus quod dicturus esset adducite vobiscum
fratrem vestrum
Iudas quoque dixit patri suo mitte puerum mecum ut
proficiscamur et possimus vivere ne moriamur nos et parvuli
nostri
ego suscipio puerum de manu mea require illum nisi reduxero
et tradidero eum tibi ero peccati in te reus omni tempore
si non intercessisset dilatio iam vice altera venissemus
igitur Israhel pater eorum dixit ad eos si sic necesse est
facite quod vultis sumite de optimis terrae fructibus in vasis
vestris et deferte viro munera modicum resinae et mellis et
styracis et stactes et terebinthi et amigdalarum
pecuniamque duplicem ferte vobiscum et illam quam
invenistis in sacculis reportate ne forte errore factum sit
sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum
Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem et
remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin
ego autem quasi orbatus absque liberis ero
tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin
descenderuntque in Aegyptum et steterunt coram Ioseph
quos cum ille vidisset et Beniamin simul praecepit
dispensatori domus suae dicens introduc viros domum et occide
victimas et instrue convivium quoniam mecum sunt comesuri
meridie
fecit ille sicut fuerat imperatum et introduxit viros
domum
ibique exterriti dixerunt mutuo propter pecuniam quam
rettulimus prius in saccis nostris introducti sumus ut devolvat
in nos calumniam et violenter subiciat servituti et nos et
asinos nostros
quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem
locuti sunt oramus domine ut audias iam ante descendimus
ut emeremus escas
quibus emptis cum venissemus ad diversorium aperuimus
sacculos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum quam
nunc eodem pondere reportamus
sed et aliud adtulimus argentum ut emamus quae necessaria
sunt non est in nostra conscientia quis eam posuerit in
marsuppiis nostris
at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester
et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris
nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad
eos Symeon
et introductis domum adtulit aquam et laverunt pedes suos
deditque pabula asinis eorum
illi vero parabant munera donec ingrederetur Ioseph
meridie audierant enim quod ibi comesuri essent panem
igitur ingressus est Ioseph domum suam obtuleruntque ei
munera tenentes in manibus et adoraverunt proni in terram
at ille clementer resalutatis eis interrogavit dicens
salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi adhuc
vivit
qui responderunt sospes est servus tuus pater noster adhuc
vivit et incurvati adoraverunt eum
adtollens autem oculos Ioseph vidit Beniamin fratrem suum
uterinum et ait iste est frater vester parvulus de quo
dixeratis mihi et rursum Deus inquit misereatur tui fili mi
festinavitque quia commota fuerant viscera eius super
fratre suo et erumpebant lacrimae et introiens cubiculum flevit
rursusque lota facie egressus continuit se et ait ponite
panes
quibus adpositis seorsum Ioseph et seorsum fratribus
Aegyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est
enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis et profanum putant
huiuscemodi convivium
sederunt coram eo primogenitus iuxta primogenita sua et
minimus iuxta aetatem suam et mirabantur nimis
sumptis partibus quas ab eo acceperant maiorque pars venit
Beniamin ita ut quinque partibus excederet biberuntque et
inebriati sunt cum eo